[vers. 12.] Dominus dabit verbum: cibaria scilicet animalibus suis quae inhabitabunt in ea. Sed quid operabuntur haec animalia, quibus dabit verbum? quid nisi quod sequitur? Evangelizantibus virtute multa. Qua virtute, nisi fortitudine illa in qua educit compeditos? Fortasse etiam virtutem hic dicat illam, qua evangelizantes mirabilia signa fecerunt.