TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Forte hic coelos etiam non importune intelligimus ipsos justos, sanctos Dei, in quibus manens Deus intonuit praeceptis, coruscavit miraculis, imbrificavit terram sapientia veritatis; coeli enim enarraverunt gloriam Dei 100Psal. XVIII, 2 . Sed numquid etiam ipsi peribunt? An secundum quemdam modum peribunt? Secundum quem modum? Secundum vestimentum. Quid est, secundum vestimentum? Secundum corpus. Vestimentum enim animae corpus; Dominus enim vestimentum nominavit, ubi ait: «Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum» 101Matth. VI, 25 ? Quomodo ergo perit vestimentum? «Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem» 102II Cor. IV, 16 . Ergo ipsi peribunt, sed secundum corpus: «Tu autem permanes.» Si ergo secundum corpus peribunt, ubi ergo resurrectio carnis? ubi exemplum membrorum quod praecessit in capite? ubi? Vis audire? Mutabitur; non tale erit quale fuit. Audi Apostolum dicentem: «Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur.» Quomodo immutabimur? «Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale» 103I Cor. XV, 52, 4 . Ergo seminatur mortale, resurget immortale; seminatur corruptibile, resurget incorruptibile. Mutationem itaque exspectamus: ita peribunt coeli, et immutabuntur coeli. Sed fortasse sanctorum corpora non recte dicuntur coeli? Si non portant Deum, non sint coeli. Et unde, inquit, mihi probas quia portant Deum? Usque adeone excidit tibi, «Glorificate et portate Deum in corpore vestro» 104Id. VI, 20 ? Ergo tales coeli peribunt, sed non in aeternum; peribunt ut mutentur. An non hoc dicit Psalmus? Lege sequentia: «Et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.» Vestem audis, coopertorium audis, et aliud quam corpus intelligis? Speremus ergo etiam immutationem corporum nostrorum, sed tamen ab illo qui erat et ante nos, et manet post nos; a quo sumus quod sumus, ad quem veniemus cum fuerimus mutati; mutantem, non mutatum; facientem, non factum; et moventem, sed manentem; et quomodo intelligi a carne et sanguine potest, «Ego sum qui sum: Tu vero idem ipse es, et anni tui non deficient.» Sed nos ad illos annos cum his pannosis annis quid sumus? Et illi qui sunt? Nec tamen desperare debemus. Jam enim magnitudine quadam et excellentia sapientiae dixerat, «Ego sum qui sum;» et tamen ad nos consolandos, «Ego sum,» inquit, «Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob:» et nos Abrahae semen sumus 105Galat. III, 29 : et nos quamvis abjecti, quamvis terra et cinis, in illo speramus. Servi sumus; sed propter nos Dominus noster formam servi accepit 106Philipp. II, 7 : propter nos mortales immortalis mori votuit, propter nos hoc exemplum resurrectionis ostendit. Ergo speremus venturos nos ad hos annos stantes, in quibus non circuitu solis peraguntur dies, sed manet quod est sicuti est, quia hoc solum vere est.

Notes

  1. 100. Psal. XVIII, 2
  2. 101. Matth. VI, 25
  3. 102. II Cor. IV, 16
  4. 103. I Cor. XV, 52, 4
  5. 104. Id. VI, 20
  6. 105. Galat. III, 29
  7. 106. Philipp. II, 7