TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Post haec, percusso terreno, succensa vetustate, mutato homine in melius, facta luce eis qui tenebrae fuerunt, sequitur quod alibi scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem 21Eccli. II, 1 . Prior labor ut displiceas tibi, ut peccata expugnes, ut muteris in melius: secundus labor, pro eo quod mutatus es, ferre tribulationes et tentationes hujus saeculi, et inter illas perseverare usque in finem. De his ergo cum loqueretur, has significans, quid subjungit? Ostendisti plebi tuae dura: jam plebi tuae, factae tributariae post victoriam David. Ostendisti plebi tuae dura. In quibus? In persecutionibus quas pertulit Ecclesia Christi, quando tantus martyrum sanguis effusus est. Ostendisti plebi tuae dura: potasti nos vino stimulationis. Quid est, stimulationis? Non peremptionis. Non enim erat peremptio perdens, sed medicina urens. Potasti nos vino stimulationis.

Notes

  1. 21. Eccli. II, 1