[«vers. 135.] Faciem tuam,» inquit, «illumina super servum tuum:» id est, tuam manifesta, subveniendo et opitulando, praesentiam. «Et doce me justificationes tuas.» Doce utique ut faciam: quod evidentius alibi legitur, «Doce me ut faciam voluntatem tuam» 443Psal. CXLII, 10 . Qui enim audiunt, licet memoria teneant quod audiunt, nequaquam didicisse putandi sunt, si non faciunt. Veritatis namque verbum est, «Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me» 444Joan. VI, 45 . Qui ergo non facit, id est non venit, non didicit.