[vers. 5, 6.] Beatus quem elegisti, et assumpsisti. Quis est electus ab eo, et assumptus? Aliquis electus a Salvatore nostro Jesu Christo? An ipse secundum carnem, quod homo est, electus et assumptus est? ut tanquam Verbo Dei dicatur quod erat in principio, sicut dicit evangelista, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; quia et ipse est Filius Dei, Verbum Dei, de quo etiam dicit, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 27Joan. I, 1-3 : ut illi dicatur Filio Dei, quia ipse est sacerdos noster, postea carne assumpta, Beatus quem elegisti, et assumpsisti: id est, ille homo quo indutus es, qui coepit ex tempore, natus ex femina templum quodammodo illius qui semper in aeternum est, et in aeternum fuit. An potius ipse Christus assumpsit quemdam beatum, et non dicitur ipse quem assumpsit quasi in plurali numero, sed in singulari? Unum enim assumit, quia unitatem assumit. Schismata non assumit, haereses non assumit: multitudinem de se lecerunt; non est unus qui assumatur. Qui autem manent in compage Christi, et membra ejus sunt, faciunt quodammodo unum virum, de quo dicit Apostolus: Donec occurramus omnes in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi 28Ephes. IV, 13 . Itaque unus vir assumitur, cui caput est Christus; quia caput viri Christus est 29I Cor. XI, 3 . Ipse est ille beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et caetera quae ibi dicuntur 30Psal. I, 1: ipse est qui assumitur. Non est extra nos; in ipsius membris sumus, sub uno capite regimur, uno spiritu omnes vivimus, unam patriam omnes desideramus. Videamus ergo quod ad Christum dicitur, utrum ad nos pertineat, et de nobis dicatur: interrogemus conscientias nostras, amorem illum perscrutemur; et si adhuc parvus est, et modo natus amor iste (forte enim modo in aliquo germinavit), diligenter exstirpet juxta germinantes spinas, id est curas saeculares, ne crescendo sanctum germen offocent. Beatus quem elegisti et assumpsisti. In illo simus, et assumemur; in illo simus, et electi crimus.