TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 3.] Qui cogitaverunt injustitias in corde.» Quid enim, quia non audent proferre in lingua, et servant in corde? Propter eos enim dixit, qui plerumque in labiis bona loquuntur. Audis vocem justi; sed non est cor justi. Nam quid profuit hoc addere, ut diceret, «Qui cogitaverunt injustitias in corde?» Ab eis me libera; ibi sit potentissima manus tua ad eruendum me. Facile est enim devitare apertas inimicitias; facile est averti ab inimico prompto et manifesto, cujus iniquitas jam etiam in labiis est: ille est molestus, ille est occultus, ille difficile devitatur, qui in labiis bona portat, et in corde occultat mala: «Qui cogitaverunt injustitias in corde. Tota die constituebant bella.» Quid est, «bella?» Contra quae pugnarem tota die mihi constituebant. Inde enim hoc nascitur de talibus cordibus, quidquid est contra quod pugnat christianus. Si seditio, si schisma, si haeresis, si contradictio turbulenta, non hoc erumpit nisi de illis cogitationibus quae tegebantur: et quando labia bona loquebantur, «tota die constituebant bella.» Pacata audis verba; sed belli constitutio a cordibus non discedit. Quod enim dictum est, «tota die,» Sine intermissione significat, id est, toto tempore.