Secundus est iste psalmus eorum quorum titulus est, «Canticum graduum.» Plures enim sunt significantes, ut jam in primo eorum audistis, ascensum nostrum, qui fit in corde ad Deum, a convalle plorationis, id est, ab humilitate contribulationis. Ascensus enim utilis nobis non potest esse, nisi primo humiliati , a convalle nobis ascendendum esse meminerimus (convallis enim terrae locus est depressus: sicut loca terrae alta montes et colles, ita convallis locus humilis); ne dum praepropere et praepostere quaerimus exaltari, non ascendamus, sed ruamus. Docuit autem ipse Dominus a convalle plorationis ascendendum, quando pro nobis humiliari usque ad mortem crucis et pati dignatus est. Hoc exemplum non relinquamus: istam convallem plorationis martyres intellexerunt. Unde intellexerunt? unde? Quia et ipsi de convalle plorationis, ut coronarentur, ascenderunt.