Haec autem ira, metuendum est, ne tanta sit, ut in odium vertatur. Ira enim nondum est odium: nam irasceris filio, non odisti filium; ei servas haereditatem, qui te sentit iratum; et ad hoc irasceris, ne perdat quod servaveris, male vivens moribus pravis. Ergo ira nondum est odium: nondum odimus eos quibus irascimur; sed ista ira si manserit, et non cito evulsa fuerit, crescit et fit odium. Ideo ut recens ira evellatur, et in odium non convertatur, hoc nos docet Scriptura, dicens: Non occidat sol super iracundiam vestram 51Ephes. IV, 26 . Invenis autem aliquando fratrem odium habentem, et reprehendit irascentem: in illo est odium, et in alio culpat iram; ipse habet trabem in oculo suo, et reprehendit festucam in oculo fratris sui 52Matth. VII, 3. Sed festuca ista et surculus, nisi cito evellatur, trabes futura est. Non ergo ait, Exstinctus est oculus meus prae ira; sed turbatus: nam si exstinguitur, jam odium est, non ira. Et vide quia exstinctus est. Hinc ait Joannes: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc 53I Joan. II, 11 . Antequam ergo eatur in tenebras, conturbatur oculus in ira: sed cavendum est, ne ira vertatur in odium, et oculus exstinguatur. Iste ergo dicit: Turbatus est prae ira oculus meus, anima mea et venter meus; hoc est, turbata sunt interiora mea. Ventrem pro interioribus posuit. Aliquando enim iniquis et perversis et a lege deviantibus et male viventibus irasci licet, clamare non licet. Cum irascimur et clamare non possumus, interiora nostra turbantur. Tanta est enim aliquando perversitas, ut nec corripi possit.