[«vers. 8.] Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi.» Ecce in nocte sum; sed in te speravi, donec nocturna transeat iniquitas 63Psal. LVI, 2 . «Habemus enim, ut dicit Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, tanquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris» 64II Petr. I, 19 . «Mane» ergo appellat, post finem saeculi, cum viderimus quod in saeculo credimus. «Mane» enim «exaudies vocem meam; mane astabo tibi et contemplabor» 65Psal. V, 4, 5 . «Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quoniam in te speravi.» Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 66Rom. VIII, 25 . Patientiam quaerit nox, laetitiam donabit dies. «Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi.»