[«vers.» 7.] Et convertit se ad Dominum contra hostes ipsius civitatis: «Memento, Domine, filiorum Edom.» Edom ipse dictus est qui et Esau: audistis enim modo cum Apostolus legeretur, «Jacob dilexi, Esau autem odio habui.» Duo filii erant in uno utero, ambo gemini, in utero Rebeccae, filii Isaac, nepotes Abrahae: nati sunt ambo; unus ad haereditatem, alter ad exhaeredationem. Fuit autem hostis fratris sui iste Esau, quia praevenit benedictionem ejus filius minor; et impletum est, «Major serviet minori» 21Rom. IX, 10 13; Gen. XXV, 23 . Major ergo quis est, et minor quis est, et quis est major qui serviet minori, modo intelligimus. Major videbatur populus Judaeorum, minor ex tempore populus Christianorum. Et videte quomodo major servit minori. Illi portant Codices nostros; nos vivimus de Codicibus ipsorum. Sed ut generaliter de omnibus intelligatis, fratres, majorem et minorem; major dicitur homo carnalis, et minor dicitur homo spiritualis; quia prius est carnalis, et postea spiritualis. Habes Apostolum aperte dicentem: «Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est.» Ibi autem supra dixerat: «Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale; postea, spirituale» 22I Cor. XV, 46-49 . Animalem autem cumdem dicit, quem carnalem ostendit. Homo qui nascitur, animalis esse incipit, carnalis esse incipit. Si se convertat a captivitate Babyloniae in reditum Jerusalem, renovatur, et fit renovatio quaedam secundum novum et interiorem hominem; et fit minor tempore, major potestate. Ergo Esau omnes carnales, Jacob autem omnes significat spirituales: minores electi, majores illi reprobati. Vult et ipse eligi? Fiat minor. Edom autem appellatus est de cibo quodam lenticulae rubro, id est roseo quodam cibo. Bene cocta erat lenticula defricata; concupivit iste Esau a fratre suo Jacob, et cessit illi primatum suum, victus concupiscentia manducandae illius lenticulae. Ille autem cessit cibum voluptatis, et sumpsit honorem dignitatis. Ita ex placito quodam inter eos factum est ut ille major, ille minor sit, ut major serviret minori; et appellatus est Edom 23Gen. XXV, 29-34; et XXVII, 36, 37 . Interpretatur autem, quantum dicunt qui illam linguam noverunt, Edom, Sanguis: nam et Punice Edom, sanguis dicitur. Noli mirari: ad sanguinem pertinent omnes carnales. «Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt» 24I Cor. XV, 50 . Non illuc pertinet Edom; pertinet illuc Jacob, qui caruit cibo carnali, et sumpsit honorem spiritualem. Ille vero factus est inimicus. Omnes carnales spiritualibus inimici sunt: omnes tales concupiscentes praesentia, insequuntur eos quos vident meditari aeterna. Contra hos iste respiciens in Jerusalem, et rogans Deum ut eruatur a captivitate, quid dicit? «Memento, Domine, filiorum Edom.» Libera nos a carnalibus, ab eis qui imitantur illum Edom, qui fratres majores sunt, sed hostes sunt. Prius nati sunt; sed posterius nati vicerunt ad primatum: quia concupiscentia carnis illos dejecit; contempta concupiscentia istos erexit. Vivunt, et invident, et persequuntur.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 21. Rom. IX, 10 13; Gen. XXV, 23
- 22. I Cor. XV, 46-49
- 23. Gen. XXV, 29-34; et XXVII, 36, 37
- 24. I Cor. XV, 50