[«vers. 16, 17.] Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.» Jam in fine Psalmi sumus; paululum advertat Charitas vestra. «Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.» Quis est salutaris noster, nisi Christus noster? Quid est ergo, «Sacerdotes ejus induam salutari? Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis» 39Galat. III, 27 . «Et sancti ejus exsultatione exsultabunt.» Unde «exsultabunt exsultatione?» Quia induti sunt salutari: non in se. Lux enim facti, sed in Domino; nam erant ante tenebrae 40Ephes. V, 8 . Et ideo subjecit, «Ibi suscitabo cornu David:» ut de Christo praesumatur, ipsa erit altitudo David. Cornu enim significat altitudinem: et qualem altitudinem? Non carnalem. Ideo omnia ossa carne involuta sunt: cornu excedit carnem. Altitudo spiritualis, cornu est. Quae autem altitudo spiritualis est, nisi de Christo praesumere; non dicere. Ego facio, ego baptizo; sed, «Hic est qui baptizat» 41Joan. I, 33 ? Ibi est cornu David. Et ut noveritis quia ibi est cornu David, attendite quid sequatur: «Paravi lucernam Christo meo.» Quae est lucerna? Jam nostis Domini verba de Joanne: «Ille erat lucerna ardens et lucens» 42Id. V, 35 . Et quid ait Joannes? «Hic est qui baptizat.» In hoc ergo exsultabunt sancti, in hoc exsultabunt sacerdotes; quia omne quod ipsorum bonum est, non est ipsorum, sed illius qui habet potestatem baptizandi. Securus ergo accedit ad templum ejus omnis qui accepit Baptismum; quia non hominis, sed illius est in quo suscitatum est cornu David.