Ex illa barba erat Stephanus sanctus. Et hoc est non vinci, ut charitas non vincatur ab inimicis. Nam visi sunt sibi vicisse, qui persecuti sunt sanctos. Illi caedebant, illi caedebantur; illi occidebant, illi occidebantur. Quis non putaret illos vincere, illos vinci? Sed quia non victa est charitas, ideo unguentum descendit in barbam. Attende Stephanum. Saeviebat in illo charitas: saeviebat in eos, cum audirent; rogavit pro eis, cum lapidarent. Quid enim ait, cum audirent? «Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui sancto.» Vide barbam. Numquid adulavit? numquid timuit? Illi cum audirent ista, quae in illos dicebantur: quasi saeviebat enim Stephanus; saeviebat ore, corde diligebat; et non est victa charitas ipsa in eo: nam illi abhorrentes a verbo, tanquam tenebrae fugientes a lumine, ad lapides currere coeperunt, Stephanum lapidare. Sicut antea Stephani verba lapidabant illos, sic postea lapides eorum Stephanum. Quando debuit plus irasci Stephanus, quando lapidabatur, an quando audiebatur? Ecce mitis factus est dum lapidaretur, et saeviebat cum audiretur. Quare saeviebat cum audiretur? Quia mutare volebat eos a quibus audiebatur. Venientibus in se lapidibus non victa est charitas: quia unguentum a capite in barbam descenderat, et audierat ab ipso capite, «Diligite inimicos vestros, et orate pro eis qui vos persequuntur» 21Matth. V, 44 . Audierat ab ipso capite pendente in cruce, et dicente, «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» 22Luc. XXIII, 34 . Eo modo ergo unguentum a capite descenderat in barbam; quia et ille cum lapidaretur, fixo genu ait: «Domine, ne statuas illis hoc peccatum» 23Act. VII, 51-59 .