In Abraham et Isaac et Jacob totam Ecclesiam ejus cogitate, omne semen Israel cogitate: omne autem semen Israel, non solum quod est ex carne, sed etiam quod est ex fide. Apostolus enim Gentibus loquebatur, quibus dicebat: «Si ergo vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes» 14Galat. III, 29 . Benedicimur ergo omnes in Deo Abraham et Isaac et Jacob. Arborem quidem benedixit quamdam, eamque olivam creavit, sicut dixit Apostolus, ipsos Patriarchas sanctos, unde effloruit populus Dei: sed haec arbor olivae putata est, non amputata, et inde superbi rami fracti sunt; ipse est blasphemus et impius populus Judaeorum. Manserunt tamen rami boni et utiles; nam inde Apostoli. Et cum ibi rami utiles relicti essent, per Dei misericordiam insertus est et oleaster Gentium, cui dicit Apostolus: «Tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis, et particeps pinguedinis olivae factus es. Noli gloriari adversus ramos: quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te» 15Rom. XI, 17 et 18 . Haec una arbor est pertinens ad Abraham et Isaac et Jacob; et quod plus est, magis ad Abraham et Isaac et Jacob oleaster insertus, quam rami confracti. Illi enim per fragmentum jam non ibi sunt; oleaster non ibi erat, et ibi est: illi per superbiam frangi meruerunt, iste per humilitatem inseri meruit; illi amiserunt radicem, iste tenuit eam. Cum ergo audistis Israel Dei, Israel pertinentem ad Deum, inde nolite vos facere alienos. Oleaster quidem fuistis, sed oliva estis, participes pinguedinis olivae. Nam vultis nosse in Abraham et Isaac et Jacob quomodo sit insertus oleaster, ne putetis vos ad hanc arborem non pertinere, quia non pertinetis carnaliter ad semen Abraham? Dominus quando miratus est fidem Centurionis illius qui non erat de populo Israel, sed erat de populo Gentium: «Propterea,» inquit, «dico vobis, quia multi ab oriente et» «occidente venient.» Ecce jam oleaster in manu insertoris: «Multi ab oriente et occidente venient.» Videmus quid ferat inserendum; ubi inserat videamus: «Et recumbent,» inquit, «cum Abraham, Isaac et Jacob, in regno coelorum.» Videmus et quid inseruit, et ubi inseruit. De ramis superbis naturalibus quid dicit? «Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium» 16Matth. VIII, 11, 12 . Res praenuntiata, res impleta.