TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 15, 16.] Levitatem porro, qua facile consentitur ad mala, gravis sequitur cruciatus; unde deinceps dicitur: «Sicut ignis qui comburit silvam, sicut flamma comburens montes; ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua conturbabis eos.» Silvam dixit propter sterilitatem, montes propter elationem: tales enim sunt inimici populi Dei; inanes justitiae, pleni superbia. Ignem vero et flammam dicens, hoc idem alio nomine repetivit, quo intelligi voluit judicantem atque punientem Deum. Quod autem ait, «in tempestate tua;» hoc idem consequenter exposuit dicens, «in ira tua:» et quod supra dixit, «persequeris eos;» hoc postea, «conturbabis eos.» Meminerimus sane iram Dei sine ulla affectione turbulenta intelligere: ira quippe ejus dicitur, ratio justa vindictae; tanquam si lex dicatur irasci, cum ministri ejus secundum eam commoti vindicant.