[vers. 3.] Quid gloriatur in malitia qui potens est? Attendite, fratres mei, gloriam malignitatis, gloriam hominum malorum. Quae est gloria? Quid gloriatur in malitia qui potens est? id est, qui in malitia potens est, quid gloriatur? Opus est potentem esse, sed in bonitate, non in malitia. Aliquid magnum est gloriari in malitia? Aedificare domum paucorum est, destruere quivis ignarus potest. Seminare frumenta, excolere segetem, exspectare donec maturescat, et in ejus fructu in quo laboravit gaudere, paucorum est: una scintilla omnem segetem incendere quivis potest. Suscipere infantem, natum nutrire, educare, ad juvenilem aetatem perducere, magnum officium est: occidere illum uno puncto temporis quivis potest. Ergo ea quae ad destructionem fiunt, facillime fiunt. Qui gloriatur, in Domino glorietur 21I Cor. I, 31: qui gloriatur, in bonitate glorietur. Gloriaris, quia potens es in malo. Quid facturus es, o potens, quid facturus es, multum te jactans? Occisurus es hominem: hoc et scorpius, hoc et una febris, hoc et fungus malus. Hucne redacta est omnis potentia tua, ut malo fungo coaequetur? Hoc ergo faciunt boni cives Jerusalem, qui non in malitia, sed in bonitate gloriantur: primo ut non in se, sed in Domino glorientur; deinde ut ea quae ad aedificationem faciunt, studiose faciant, et talia faciant quae valeant ad permanendum; quae autem faciunt ad destructionem, faciant propter disciplinam proficientium, non propter oppressionem innocentium. Huic ergo potentiae comparatum corpus illud terrenum, quare non audiat ex his verbis, Quid gloriatur in malitïa qui potens est?