Sed adhuc evidentius audi quid aqua sit. Diximus enim quod charitas Dei diffusa sit in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis: diximus etiam, «In plateis discurrant aquae tuae.» Et ait mihi aliquis, Non ibi expresse dictum est, utrum charitatem intelligere debeam: quid si alius aliud aliquid intelligat? Tantum memento quod ait Apostolus, «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris.» Unde? «Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.» Audi jam Dominum magistrum Apostolorum: «Si quis sitit, veniat, et bibat.» Dicat adhuc: «Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus.» Quid est hoc? Exponat Evangelista: «Hoc autem dicebat,» inquit, «de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.» Ergo, fratres, si propterea Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nodum erat glorificatus; glorificato eo et ascendente in coelos, missus est Spiritus sanctus 42Joan. VII, 37-39 , et charitate impleti sunt Apostoli, diffusa in cordibus eorum per Spiritum sanctum, qui datus est eis; quia superiora coeli aquis proteguntur. Et bene, quia Dominus in coelos ascendit, ut superior esset coelis, et inde mitteret charitatem. Non enim sic Deus protegit, ut quasi sustentetur ab eo quem protegit: sublevat quem protegit, non onerat. Ita ergo coelum aquis protegit, ut magis illud divino Spiritu sublevetur. Quod sublevat, sursum est; quod sublevatur, infra est: illud suspendit, hoc pendet. Si ergo illud suspendit, hoc pendet; audi quia hoc coelum Scripturarum ex charitate pendet. Duo sunt nempe illa notissima praecepta dilectionis: «In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 43Matth. XXII, 40 . Qui protegit in aquis superiora ejus.»