[vers. 19.] Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et contemptu. Justus iste Christus est: multa labia loquuntur adversus eum iniquitatem in superbia et contemptu. Quare in superbia et contemptu? Quia contemptibilis superbis apparuit, qui tam humilis venit. Non vis ut contemnatur ab eis qui honores amant, ille qui tantas contumelias accepit? Non vis ut contemnatur ab his qui pro magno habent istam vitam, ille qui mortuus est? Non vis ut contemnatur ab eis qui quasi damnationis mortem crucis turpem putant, ille qui crucifixus est? Non vis ut contemnatur a divitibus, ille qui pauperem vitam gessit in mundo, cum esset creator mundi? Omnia ista quae amant homines, quia noluit illa habere Christus, ut non habendo ostenderet contemnenda, non quia in potestate non habuit possidenda; omnes qui amant haec, contemnunt illum. Et quicumque voluerit servorum ejus sequi vestigia ipsius, ut ambulet et ipse in ea humilitate, in qua didicit ambulasse Dominum suum, contemnitur in Christo quasi membrum Christi: et cum caput et membra contemnuntur, totus ipse Christus contemnitur, quia totus ipse justus est caput et corpus. Et necesse est ut contemnatur totus ipse Christus a superbis et impiis, ut fiat illis quod dicitur: Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et contemptu. Quando efficientur muta labia ista? In hoc saeculo? Nunquam. Quotidie clamant contra Christianos, maxime humiles; quotidie blasphemant, quotidie latrant: augent linguis suis poenas, quibus apud inferos sitiant, et aquae stillam sine causa desiderent. Non ergo nunc muta efficiuntur labia istorum. Sed quando? Quando traducent eos ex adverso iniquitates eorum, sicut dicitur in libro Sapientiae: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt. Tunc dicent illi: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Nos insensati, vitam illorum oestimabamus insaniam 84Sap. V, 1-5 . Tunc efficientur labia eorum muta, qui loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et in contemptu. Modo enim dicunt nobis: Ubi est Deus vester? Quid colitis? Quid videtis? Creditis, et laboratis: certum est quod laboratis, incertum est quod speratis. Quando venerit certum quod speramus, muta efficientur labia dolosa.