[vers. 3.] Effuderunt sanguinem eorum sicut aquam, id est, abundanter et viliter: in circuitu Jerusalem. Si Jerusalem terrenam urbem hic accipimus, eorum sanguinem intelligimus effusum in circuitu ejus, quos hostes extra muros reperire potuerunt. Si autem Jerusalem illam intelligimus, de qua dictum est, Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, circuitus ejus est per universam terram: in ea quippe lectione prophetica, ubi scriptum est, Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, paulo post ei dicitur, Et qui eruit te, Deus Israel universae terrae vocabitur 35Isai. LIV, 1, 5 . Circuitus ergo hujus Jerusalem in hoc psalmo intelligendus est quousque tunc fuerat eadem Ecclesia dilatata, fructificans et crescens in universo mundo, quando in omni parte ejus persecutio saeviebat, et martyrum stragem, quorum sanguis sicut aqua effundebatur, cum magnis lucris thesaurorum coelestium faciebat. Quod vero adjunctum est, Et non erat qui sepeliret: aut non incredibile debet videri tam magnum in aliquibus locis fuisse terrorem, ut sepultores sanctorum corporum nulli prorsus existerent; aut certe quia insepulta cadavera in multis locis diu jacere potuerunt, donec a religiosis quodammodo furata sepelirentur.