TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quis ergo sic incipit a vigilia matutina sperare? Qui hoc sperat de Domino, quod coepit ostendere a vigilia matutina in qua resurrexit. Antea enim nemo resurrexerat semper victurus. Intendat Charitas vestra. Resuscitati sunt mortui ante adventum Domini: nam et Elias resuscitavit mortuum 13III Reg. XVII, 22 , et Elisaeus 14IV Reg. IV, 35 ; sed resurrexerunt iterum morituri. Dominus ipse quos resuscitavit, morituri resurrexerunt; sive ille juvenis filius viduae 15Luc. VII, 15 , sive illa puella duodecim annorum, filia archisynagogi 16Id. VIII, 55 , sive Lazarus 17Joan. XI, 44 : aliter resuscitati sunt, omnes morituri; semel nati sunt, sed bis mortui sunt. Nemo resurrexerat nunquam moriturus, nisi Dominus. Quando autem resurrexit Dominus nunquam moriturus? A «vigilia matutina.» Hoc spera et tu de Domino, resurrecturum te, non quomodo Lazarus resurrexit, non quomodo filius viduae et archisynagogi filia resurrexerunt, non quomodo quos suscitaverunt antiqui Prophetae; sed resurrecturum te spera quomodo Dominus, ut post resurrectionem qua resurrexeris, non te jam timeas moriturum: et coepisti sperare a vigilia matutina.

Notes

  1. 13. III Reg. XVII, 22
  2. 14. IV Reg. IV, 35
  3. 15. Luc. VII, 15
  4. 16. Id. VIII, 55
  5. 17. Joan. XI, 44