[vers. 8, 9.] Qui conturbas fundum maris. Fecit hoc: videtur quid fecerit. Praeparavit enim montes in fortitudine sua; misit illos praedicare: circumcinctus est a credentibus in potentatu; et commotum est mare; commotum est saeculum, et coepit persequi sanctos ejus. Circumcinctus in potentatu: qui conturbas fundum maris. Non dixit, Qui conturbas mare; sed, fundum maris. Fundum maris est cor impiorum. Sicut enim a fundo vehementius omnia moventur, et fundus continet omnia; sic quidquid processit per linguam per manus, per potestates diversas ad persecutionem Ecclesiae, de fundo processit. Si enim non esset radix iniquitatis in corde, non illa omnia procederent adversus Christum. Fundum conturbavit, forte ut et fundum exhauriret; nam in malis quibusdam exhausit mare a fundo, et posuit mare desertum. Dicit illud alius psalmus: Qui convertit mare in aridam 36Psal. LXV, 6 . Omnes impii et pagani qui crediderunt, mare erant; terra facti sunt: salsis fluctibus primo steriles; postea justitiae fructu fecundi. Qui conturbas fundum maris: sonum fluctuum ejus quis sufferet? Quid est, quis sufferet? Quis homo sufferet sonum fluctuum maris, jussiones sublimitatum saeculi? Sed unde sufferuntur? Quia praeparat montes in fortitudine sua. Quod ergo dixit, quis sufferet? hoc ait, Nos ipsi per nosmetipsos sufferre illas persecutiones non possemus, nisi ille daret fortitudinem. Qui conturbas fundum maris: sonum fluctuum ejus quis sufferet?