TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 22.] Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae. Quae est civitas circumstantiae? In una Judaea populus Dei erat positus, quasi in medio mundo, ubi dicebantur laudes Deo, eique sacrificia offerebantur, ubi prophetia non cessabat canendo futura, quae modo videmus impleri: iste populus quasi in medio gentium erat. Attendit propheta iste, et vidit futuram Ecclesiam Dei in omnibus gentibus: et quia omnes gentes circum undique erant, quae in medio ponebant unam gentem Judaeorum; has undique circumstantes gentes appellavit civitatem circumstantiae. Mirificasti quidem, Domine, misericordiam tuam in civitate Jerusalem; ibi passus est Christus, ibi resurrexit, ibi ascendit in coelum, ibi multa mirabilia fecit: sed major laus tua est, quia mirificasti misericordiam tuam in civitate circumstantiae, id est, in omnibus gentibus diffudisti misericordiam tuam. Nec unguentum tuum in illa Jerusalem, quasi in vase tenuisti; sed tanquam confracto vase, unguentum per mundum diffusum est, ut impleretur quod dicitur in Scripturis sanctis: Unguentum effusum est nomen tuum 89Cant. I, 2 . Et ita mirificasti misericordiam tuam in civitate circumstantiae. Ascendit enim in coelum, sedet ad dexteram Patris, post decem dies misit Spiritum sanctum 90Act. I: impleti sunt Spiritu sancto discipuli, coeperunt praedicare magnalia Christi; lapidati, occisi, fugati sunt 91Id. VIII. Et cum inde tanquam ex uno loco fugarentur, quasi ligna ardentia igne divino, totam silvam mundi accensam fervore Spiritus et lumine veritatis impleverunt: et mirificavit Dominus misericordiam suam in civitate circumstantiae.

Notes

  1. 89. Cant. I, 2
  2. 90. Act. I
  3. 91. Id. VIII