TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 18.] Tamen cur tanta indigna pertulit corpus Christi, sancta Ecclesia, populus in adoptionem; indicet nobis. «Emendans,» inquit, «emendavit me» «Dominus, et morti non tradidit me.» Non ergo quidquam viribus suis licuisse arbitretur fremitus impiorum: non haberet istam potestatem, nisi sibi data esset desuper. Saepe filios paterfamilias per nequissimos servos emendari jubet; cum illis haereditatem, illis compedes praeparet. Quae est ista haereditas? Auri est, an argenti, an gemmarum, aut fundorum, amoenorumque praediorum? Vide qua intretur, et cognosce quid sit.