[vers. 3.] Clamabo ad Deum altissimum. Si altissimus est, quomodo audit te clamantem? Nata est experimento fiducia: Deum, inquit, qui benefecit mihi. Si antequam eum quaererem benefecit mihi, clamantem me non exaudiet? Bene enim nobis fecit Dominus Deus mittendo nobis Salvatorem nostrum Jesum Christum, ut moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram 21Rom. IV, 25. Pro qualibus mori voluit Filium suum? Pro impiis. Impii autem non quaerebant Deum, et quaesiti sunt a Deo. Sic est ergo ille altissimus, ut non sit ab illo longe miseria nostra et gemitus noster; quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor 22Psal. XXXIII, 19. Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.