TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid est, «in vita mea? Spes mea tu es» hic. «Spes mea es tu» hic, dicimus: «portio» autem «mea» non hic, sed «in terra viventium» 8Psal. CXLI, 6 . Nam ista terra morientium est: hinc transimus: sed interest quo. Quoniam et malus homo peregrinatur hic, et bonus homo peregrinatur hic. Non enim bonus transit, et malus hic permanet; aut malus transit, et bonus hic permanet: ambo transeunt, sed non ambo ad unum. Duo erant; pauper ulcerosus ad januam jacens divitis, et dives indutus purpura et bysso, in epulis quotidie splendidis: ambo hic erant, ambo hinc transierunt, sed non ad unum locum; diversa loca suscipiunt, quia diversa merita perducunt. Transiit pauper in sinum Abrahae, et transiit dives in tormenta inferorum. Vicini corpore in terra; ille in domo, ille ante januam: post mortem tantum separati, ut dicat Abraham, «Inter nos et vos chaos magnum firmatum est» 9Luc. XVI, 19-26 . Ergo, fratres, quoniam spes hic pascit, vita autem nostra perfecta non est, nisi illa quae promittitur; hic gemitus, hic tentationes, hic angustiae, hic moerores, hic pericula: laudabit anima nostra Dominum quomodo laudandus est, secundum quod dicitur in alio psalmo, «Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te» 10Psal. LXXXIII, 5 ; quando totum negotium nostrum ipsa laus erit. Sed quando hoc? «In vita mea.» Modo enim quid est? Posset tibi dicere, Mors mea. Unde mors tua? Quia peregrinor a Domino. Si enim haerere illi, vita est; recedere ab illo, mors est. Sed quid te consolatur? Spes. Jam vivis in spe; de spe lauda, de spe canta. Unde mors tua est non cantes; unde vivis, canta. Mors tua est de moerore hujus saeculi, vivis in spe saeculi futuri. «Laudabo,» inquit, «Dominum in vita mea.»

Notes

  1. 8. Psal. CXLI, 6
  2. 9. Luc. XVI, 19-26
  3. 10. Psal. LXXXIII, 5