TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 12, 13.] Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt.» Omnes lenes, omnes mites, omnes aequi, campi sunt Dei. «Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum.» Ligna silvarum, Pagani sunt. Quare jam gaudent? Quia praecisi sunt de oleastro, et inserti in oliva 22Rom. XI, 17 . «Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum:» quia praecisae sunt ingentes arbores cedrinae et cyparissinae, et imputribilia ligna translata sunt ad aedificationem domus. Ligna silvarum erant, sed antequam irent in aedificium; ligna silvarum erant, sed antequam olivam parerent.

Notes

  1. 22. Rom. XI, 17