TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Quoniam non intellexerunt in opera Domini: et unde manifestum est hoc eis accidisse? Hinc scilicet, quoniam non intellexerunt in opera Domini: haec ipsa nimirum jam retributio fuit, ut quem malevolo animo hominem tentaverunt, non cognoscerent Deum quo consilio incarnatum Pater misit. Et in opera manuum ejus: nec moverentur ipsis visibilibus operibus, quae porrecta sunt usque ad oculos eorum. Destrues illos, et non aedificabis eos: nihil mihi noceant, sed nec conantes rursus adversus Ecclesiam meam erigere machinas aliquid valeant.