Psalmus finitus est; sed paululum istos duos versus non relinquamus: admonent enim nos aliquid, ne desperando in illam structuram non intremus. Semen, inquit, servorum ejus obtinebunt eam. Jam ergo, semen servorum ejus qui sunt? Forte dicis, Judaei nati de Abraham: nos autem qui non sumus nati de Abraham, quomodo habebimus istam civitatem? Sed non sunt semen Abrahae illi Judaei quibus dictum est: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite 124Joan. VIII, 39 . Semen ergo servorum ejus, imitatores fidei servorum ejus obtinebunt eam. Denique ultimus versus superiorem exponit. Quasi enim turbatus, ne putares forte hoc de Judaeis dici, Et semen servorum ejus obtinebunt eam, dicens, Nos semen gentium sumus, quae idola coluerunt, et daemonibus servierunt; quid ergo nobis in hac civitate sperandum est? statim subjecit, ut praesumas et speres: Et qui diligunt nomen ejus, inhabitabunt in ea. Hoc est enim semen servorum ejus, qui diligunt nomen ejus. Quia enim servi ejus dilexerunt nomen ejus; quicumque non diligunt nomen ejus, non se dicant semen servorum ejus; et qui diligunt nomen ejus, non se negent semen servorum ejus.