[vers. 6.] Jam ergo iste transiliens agens quiddam in corde occultum, quod non novit nisi qui pariter agit; tanquam noto sibi facto fine suo impetrans quod rogavit, noto sibi facto numero dierum suorum, non qui transit, sed qui est, attendit ad haec quae transilivit, et comparavit notitiae superiori: et tanquam diceres ei, Quare desiderasti numerum dierum tuorum qui est? quid enim de diebus istis dicis? de illo alio attendens haec ait: Ecce veteres posuisti dies meos. Veterascunt enim hi, ego novos volo, novos nunquam veterascentes; ut dicam, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova 36II Cor. V, 17: nunc in spe, tunc in re. Innovati enim fide et spe, quanta adhuc vetera agimus? Non enim sic Christo induti sumus, ut ex Adam jam nihil portemus. Videte veterascentem Adam, et innovari Christum in nobis: Et si exterior, inquit, homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem 37Id. IV, 16 . Ergo ad peccatum, ad mortalitatem, ad praetervolantia tempora, ad gemitum et laborem et sudorem, ad aetates succedentes, non manentes, ab infantia usque ad senectutem sine sensu transeuntes, ad haec attendentes, videamus hic veterem hominem, veterem diem, vetus canticum, Vetus Testamentum: conversi autem ad interiorem, ad ea quae innovanda sunt, pro his quae immutabuntur, inveniamus hominem novum, diem novum, canticum novum, Testamentum Novum; et sic amemus istam novitatem, ut non ibi timeamus vetustatem. Nunc ergo in hoc cursu transimus a veteribus ad nova: ipse transitus agitur cum corrumpuntur exteriora, et innovantur interiora; donec etiam hoc ipsum quod exterius corrumpitur, reddat debitum naturae, veniat in mortem, renovetur et hoc in resurrectione. Tunc fient revera omnia nova, reliqua quae nunc sunt in spe. Agis ergo aliquid nunc a veteribus te exuendo, et in nova currendo. In nova ergo currens iste, et in ea quae ante sunt extentus, Notum, inquit, Domine, fac mihi finem meum, et numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi. Ecce trahit adhuc Adam, et sic festinat ad Christum. Ecce, inquit, veteres posuisti dies meos. Veteres dies ex Adam, veteres illos posuisti: veterascunt quotidie; et sic veterascunt, ut aliquando etiam consumantur. Et substantia mea tanquam nihil ante te. Ante te, Domine, tanquam nihil substantia mea, ante te qui vides hoc: et ego cum hoc video, ante te video, ante homines non video. Quid enim dicam? quibus verbis ostendam, nihil esse quod sum in comparatione ejus quod est? Sed intus dicitur, intus utcumque sentitur. Ante te, Domine, ubi oculi tui sunt, non ubi oculi humani sunt: quid ubi oculi tui sunt? Substantia mea tanquam nihil.