TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Audi, populus meus, et loquor tibi. Ille qui veniet et non silebit, videte quia et modo, si auditis, non silet: Audi, populus meus, et loquar tibi. Nam si non audis, non loquar tibi. Audi et loquar tibi. Nam si non audis, etsi loquar, non tibi. Quando ergo tibi loquar? Si audis. Quando audis? Si populus meus es. Audi enim, populus meus: non audis, si populus alienus. Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi. Israel, audi; populus meus, audi. Israel nomen electionis est: Non vocaberis, ait, Jacob, sed vocaberis Israel 65Gen. XXXII, 28 . Ergo audi sicut Israel, sicut videns Deum; etsi nondum specie, sed jam fide. Hoc enim interpretatur Israel, Videns Deum. Qui habet aures audiendi, audiat 66Matth. XI, 15; et qui habet oculos videndi, videat. Audi, Israel, et testificabor tibi. Quod sursum dixit, populus meus; hoc in consequenti, Israel: et quod dixit sursum, loquar tibi; hoc in consequenti, testificabor tibi. Quid loquetur Dominus Deus noster populo suo? Israeli suo quid testificabitur? Audiamus: Deus, Deus tuus ego sum. Deus ego sum, et Deus tuus sum. Quomodo Deus ego sum? Sicut Moysi dictum est, Ego sum qui sum 67Exod. III, 14 . Quomodo Deus tuus sum? Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Sum Deus, et tuus sum Deus: et si tuus non sim Deus, sum Deus. Bono meo sum Deus, malo tuo non sum Deus tuus. Etenim Deus tuus, ei proprie dicitur quem familiarius habet Deus, tanquam in mancipio suo, tanquam in peculio suo. Deus, Deus tuus sum ego. Quid vis amplius? Praemium quaeris a Deo, ut aliquid tibi det Deus, ut quod tibi dederit tuum sit? Ecce ipse Deus qui dabit, tuus est. Quid eo ditius? Dona quaerebas, ipsum donatorem habes. Deus, Deus tuus ego sum.

Notes

  1. 65. Gen. XXXII, 28
  2. 66. Matth. XI, 15
  3. 67. Exod. III, 14