Sed quis facit aequitatem? quis facit justitiam? Homo peccator, homo iniquus, homo perversus, homo aversus a luce veritatis? Quid debet facere homo? Convertere se tantum ad Deum, ut ipse in illo formet aequitatem, quam ipse formare non potest, sed deformare. Idoneus est homo ad vulnerandum se; numquid idoneus est ad sanandum se? Quando vult aegrotat, non quando vult surgit. Si vult, vivat intemperanter vel in frigore vel in calore; eo die aegrotat, quo voluerit: cum autem vivendo intemperanter coeperit aegrotare, surgat quando vult; qui jacuit quando voluit, surgat, si potest, quando vult. Ut jaceret aegrotus, intemperantiam suam habuit necessariam: ut surgat autem, necessariam habet artificis medicinam. Sic ergo ut peccet homo, ipse sibi sufficit ad peccandum: ut justificetur, non sibi sufficit, nisi ab illo justificetur, qui solus est justus. Ut ergo illi se homines dent formandos ad justitiam, cum terruisset populos psalmus iste, et dixisset, «Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est; et honor regis judicium diligit;» veluti quaerentes jam populos territos quomodo justi vivere debeant, quia in seipsis non possunt habere justitiam, commendavit illis et plasmatorem justitiae illorum, et secutus ait: «Tu parasti aequitatem; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.» Debemus enim et nos habere judicium, debemus habere justitiam; sed ille in nobis facit judicium et justitiam, qui nos fecit in quibus faceret. Quomodo et nos debemus habere judicium et justitiam? Judicium habes, quando discernis malum a bono; justitiam autem, quando sequeris bonum, et declinas a malo. Discernendo, judicium habes; faciendo, justitiam habes. «Declina a malo,» ait, «et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam» 11Psal. XXXIII, 15 . Primo debes habere judicium, et postea justitiam. Quod judicium? Ut primo judices quid sit malum, et quid sit bonum. Et quam justitiam? Declines a malo, et facias bonum. Hoc autem non a te habebis; quia vide quid dixit: «Judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.»