Sed video quid consequenter requiratur a nobis: Quomodo de quinque virginibus reddita est ratio, quare ad quinque multae pertineant, et quare ad quinque illos multi Judaei, et quare ad centum quinquaginta tres multi perfecti, ostende quare et quomodo ad duodecim sedes, non duodecim homines, sed multi pertineant. Quid sibi volunt duodecim sedes, quae significant omnes undique qui tam perfecti esse potuerint, quam perfectis dictum est: Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel? Et quare omnes undique ad duodenarium numerum pertinent? Quia ipsum undique quod dicimus, de toto mundo dicimus: orbis autem terrarum quatuor designatis partibus continetur, oriente, occidente, meridiano, et aquilone: ab his omnibus partibus vocati in Trinitate, et perfecti fide et praecepto Trinitatis, quoniam ter quaterni duodecim fiunt, agnoscitis quare ad totum orbem pertineant sancti, qui sedebunt super duodecim sedes judicaturi duodecim tribus Israel; quia et duodecim tribus Israel, totius Israel duodecim tribus sunt. Sicut enim judicaturi ex toto mundo, sic et judicandi ex toto mundo. Apostolus de se Paulus cum argueret fideles laicos, quia judicia sua non ad Ecclesiam deferebant, sed ad publicum pertrahebant eos cum quibus habebant negotia, ait: Nescitis quia Angelos judicabimus 43I Cor. VI, 3 ? Videte quemadmodum judicem se fecit; non solum se, sed et omnes qui recte judicant in Ecclesia.