TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 17, 18.] Sed equum habet magnum, fortem, validum, velocem; potest si aliquid ingruerit, cito illum de periculo liberare? Non fallatur, audiat quod sequitur: Mendax equus ad salutem. Intellexistis quid dictum sit: Mendax equus ad salutem? Non tibi promittat equus tuus salutem: si tibi promiserit, mentietur. Si enim Deus voluerit, liberaberis: si Deus noluerit, cadente equo altius cades. Non ergo putetis dictum, Mendax equus ad salutem, quasi mendax justus ad salutem, quod velut justi ad salutem mentiantur. Non est enim scriptum aequus, quod ab aequitate dicitur; sed equus, animal quadrupes. Hoc graecus codex indicat. Et redarguuntur mala jumenta, homines qui sibi quaerunt occasiones mendaciorum: cum Scriptura dicat, Os quod mentitur, occidit animam 66Sap. I, 11 ; et; Perdes omnes qui loquuntur mendacium 67Psal. V, 7 . Quid est ergo, Mendax equus ad salutem? Mentitur tibi equus quando promittit salutem. Numquid equus alicui loquitur, et promittit salutem? Sed cum tu vides equum bene formatum, bonis viribus, magno cursu praeditum, ista omnia velut promittunt tibi de illo salutem: sed fallunt, si Deus non tuetur, quia Mendax equus ad salutem. Equum accipe etiam figurate quamlibet amplitudinem saeculi hujus, quemlibet honorem in quem superbus ascendis: quo altius ingrederis, eo te non tantum celsiorem, sed etiam tutiorem falso putas. Quomodo enim te dejiciat nescis, tanto elisum gravius, quanto sublimius ferebaris. Mendax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non erit salvus. Et unde erit salvus? Non de virtute, non de viribus, non de honore, non de gloria, non de equo. Et unde? Quo ibo? Ubi inveniam unde salvus sim? Noli diu quaerere, noli longe. Ecce oculi Domini super timentes eum. Videtis quia ipsi sunt quos prospexit de habitaculo suo. Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes super misericordiam ejus: non de meritis suis, non de virtute, non de fortitudine, non de equo, sed de misericordia ejus.

Notes

  1. 66. Sap. I, 11
  2. 67. Psal. V, 7