Modo ergo credamus, fratres, quod tunc videamus. Nam et Philippus objurgatus est quod quaereret videre Patrem, cum in ipso Filio non agnosceret Patrem: «Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem.» Sed «qui me vidit,» non qui formam servi in me vidit. «Qui» ergo «me vidit,» qualem me abscondi timentibus me, qualem me videndum perficio sperantibus in me 48Psal. XXX, 20 , «vidit et Patrem.» Sed quia ista visio post erit, nunc pro illa quid habebimus? Videamus quid dicat Philippo, cui dixerat, «Qui me vidit, vidit et Patrem.» Quasi ei Philippus tacitus responderet, Et quomodo te videbo, si aliter videris quam in forma servi? aut quomodo videbo Patrem, invalidus homo mortalis, pulvis et cinis? conversus ad eum, differens visionem, imperans fidem, qui dixerat, «Qui me vidit, vidit et Patrem;» quia multum erat ad Philippum, et longe ab eo erat videre: «Non credis,» inquit, «quia ego in Patre, et Pater in me est» 49Joan. XIV, 8-11 ? Quod videre nondum potes, crede, ut videre merearis. Cum ergo ventum fuerit ut videamus, tunc apparebit, «Tecum principium in die virtutis tuae. Virtutis tuae:» non virtutis infirmitatis tuae, quia ibi virtus. «Virtutis tuae:» habent nunc homines in fide, in spe, in charitate, in bonis operibus virtutes suas; sed ibunt a virtutibus in virtutem 50Psal. LXXXIII, 8 . «Tecum» ergo «principium:» videberis cum Patre, in Patre, ut Pater «tecum principium in die virtutis tuae,» illius virtutis tuae quam impius non videbit. Nam et hoc infirmum tuum, fortius est hominibus: etenim «in die virtutis tuae tecum principium.»