TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 7.] Ecce invenis in longinquo fugitivum non latere oculos ejus a quo fugit. Et quo iturus est jam, cujus limes est investigatus? Videte quid dicit: «Quo ibo a Spiritu tuo?» Spiritus enim Domini replevit orbem terrarum 33Sap. I, 7 : quis potest fugere in mundo ab illo Spiritu, quo plenus est mundus? «Quo ibo a Spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?» Locum quaerit quo fugiat ab ira Dei. Quis est locus recepturus fugitivum Dei? Homines qui susciptum fugitivos, quaerunt ab eis, a quo fugerint; et quem servum invenerint alicujus domini minus potentis, tanquam sine ullo timore suscipiunt, dicentes in corde suo: Non habet iste talem dominum a quo possit investigari. Cum autem audierint dominum potentem, aut non suscipiunt, aut cum magno timore suscipiunt: quia et homo potens falli potest. Ubi non est Deus? quis fallit Deum? quem non videt Deus? a quo fugitivum suum non repetit Deus? Quo ergo ibit fugitivus iste a facie Dei? Vertit se hac atque illac, quasi quaerens locum fugae suae.

Notes

  1. 33. Sap. I, 7