[«vers.» 50.] «Haec me consolata est in humilitate mea.» Haec scilicet spes quae data est humilibus, dicente Scriptura, «Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam» 206Jacobi IV, 6; et I Petr. V, 5 . Unde ore proprio etiam ipse Dominus ait: «Quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur» 207Luc. XIV, 11; et XVIII, 14 . Bene hic intelligimus etiam illam humilitatem, non qua se quisque humiliat confitendo peccata, nec sibi arrogando justitiam; sed qua quisque humiliatur aliqua tribulatione vel dejectione, quam meruit ejus superbia, aut exercetur probaturque patientia: unde paulo post dicit hic psalmus, «Priusquam humiliarer, ego deliqui.» Et illud in libro Sapientiae: «In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe; quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino humiliationis» 208Eccli. II, 4, 5 . Quod ait «acceptabiles,» ibi spem dedit quae consolaretur in humilitate. Et Dominus Jesus hanc humilitatem cum discipulis praediceret a persecutoribus esse venturam, non eos sine spe reliquit; sed hanc etiam, qua consolarentur, dedit dicens, «In vestra patientia possidebitis animas vestras:» de ipso quoque corpore quod ab inimicis posset occidi, et quasi penitus interire, «Capillus,» inquit, «capitis vestri non peribit» 209Luc. XXI, 19, 18 . Haec spes data est corpori Christi, quod est Ecclesia, qua consolaretur in humilitate sua. Propter quam spem dicit et apostolus Paulus: «Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus» 210Rom. VIII, 25 . Sed aeternorum est spes ista praemiorum: est et alia spes quae in humilitate tribulationis plurimum consolatur, quae sanctis data est in verbo Dei adjutorium gratiae pollicentis, ne quisque deficiat. De qua spe dicit Apostolus: «Fidelis Deus qui non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exilum, ut possitis sustinere» 211I Cor. X, 13 . Hanc spem dedit etiam Salvator ore suo, quando ait: «Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua» 212Luc. XXII, 31, 32 . Hanc spem dedit et in oratione quam docuit, ubi monuit ut dicamus, «Ne nos inferas in tentationem» 213Matth. VI, 13 : quodammodo enim promisit se daturum suis periclitantibus, quod dici voluit ab orantibus. Et nimirum de hac spe magis iste psalmus intelligendus est dicere, «Haec me consolata est» «in humilitate mea, quoniam verbum tuum vivificavit me.» Quod expressius interpretati sunt qui non «verbum,» sed «eloquium» posuerunt: graecus enim λόγιον habet, quod est «eloquium;» non λόγος quod est «verbum.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 206. Jacobi IV, 6; et I Petr. V, 5
- 207. Luc. XIV, 11; et XVIII, 14
- 208. Eccli. II, 4, 5
- 209. Luc. XXI, 19, 18
- 210. Rom. VIII, 25
- 211. I Cor. X, 13
- 212. Luc. XXII, 31, 32
- 213. Matth. VI, 13