[vers. 2.] Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam. Granum illud est contemptum modo, quod videtur humiles dare voces. In horto obruitur, miraturo mundo oleris magnitudinem, cujus oleris semen contemptum est a Judaeis. Revera enim considerate semen sinapis minutum, fuscum, aspernabile prorsus; ut ibi impleatur quod dictum est: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem 10Isai. LIII, 2 . Aquas autem intrasse usque ad animam suam dicit; quia potuerunt illae turbae, quas aquarum nomine significavit, huc usque praevalere, ut occiderent Christum. Praevaluerunt ad contemnendum, ad tenendum, ad ligandum, ad insultandum, ad colaphizandum, ad conspuendum. Adhuc quousque? Usque ad mortem. Ergo introierunt aquae usque ad animam meam. Hanc quippe vitam dixit animam suam, quousque illi accedere saeviendo potuerunt. Sed numquid hoc possent, nisi ab ipso permitterentur? Unde ergo tanquam aliquid invitus patiatur sic clamat, nisi quia caput membra sua praefigurat? Passus est quippe ille, quia voluit; martyres vero, etiamsi noluerunt. Petro namque ita praedixit passionem suam: Cum senueris, inquit, alius te praecinget, et feret quo tu non vis 11Joan. XXI, 18 . Quanquam enim Christo inhaerere cupiamus, mori tamen nolumus; et ideo libenter, vel potius patienter patimur, quia alius transitus non datur, per quem Christo cohaereamus. Nam si possemus aliter pervenire ad Christum, id est ad vitam aeternam, quis vellet mori? Naturam quippe nostram, id est consortium quoddam animae et corporis, et quamdam in his duobus familiaritatem conglutinationis atque compaginis exponens quodam loco Apostolus, ait habere nos domum non manufactam, aeternam in coelis; id est immortalitatem praeparatam nobis, qua induendi sumus in fine, cum resurrexerimus a mortuis; et ait: In quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 12II Cor. V, 1, 4 , Si fieri posset, sic vellemus, ait, fieri immortales, ut jam veniret ipsa immortalitas, et modo sicut sumus mutaret nos, ut mortale hoc nostrum a vita absorberetur, non per mortem corpus poneretur, ut in fine iterum reciperetur. Quamvis ergo a malis ad bona transeamus; tamen ipse transitus aliquantum amarus est, et habet fel, quod dederunt Domino in passione Judaei, habet acre quiddam tolerandum, quo ostenduntur qui eum aceto potaverunt 13Matth. XXVII, 34. Praefigurans ergo, et transformans in se nos ipsos, hoc ait: Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam. Potuerunt qui persecuti sunt etiam occidere; sed amplius quid faciant non habebunt. Praemisit enim exhortationem ipse Dominus dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et amplius non habent quid faciant; sed eum timete qui habet potestatem, et corpus et animam occidere in gehenna ignis 14Id. X, 28 . Majore timore minora contemnimus, et majore aeternitatis cupiditate omnia temporalia fastidimus. Nam hic et deliciae temporales dulces sunt, et tribulationes temporales amarae sunt: sed quis non bibat tribulationis temporalis poculum, metuens ignem gehennarum; et quis non contemnat dulcedinem saeculi, inhians dulcedini vitae aeternae? Hinc ergo ut liberemur clamemus, ne forte in pressuris consentiamus iniquitati, et vere irreparabiliter sorbeamur: Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 10. Isai. LIII, 2
- 11. Joan. XXI, 18
- 12. II Cor. V, 1, 4
- 13. Matth. XXVII, 34
- 14. Id. X, 28