TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Promisit ergo quia venturi essemus ad eum, id est ad illam ineffabilem immortalitatem, et cum Angelis ejus aequalitatem. Quam longe eramus? quam ille sursum, quam nos deorsum? quam ille in summo, quam nos in imo desperati jacebamus? Sine exspectatione salutis aegrotabamus: missus est medicus, quem non cognovit aegrotus. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 3I Cor. II, 8 . Sed hoc quoque valuit ad aegroti medicamentum, quod medicum occidit aegrotus: venit ut visitaret, occisus est ut sanaret. Insinuavit se credentibus Deum et hominem; Deum per quem facti sumus, hominem per quem recreati sumus. Aliud in illo apparebat; aliud latebat; et quod latebat, multo erat praestantius quam id quod apparebat: sed quod erat praestantius, videri non poterat. Curabatur aeger per id quod videri poterat; ut postea capax fieret visionis ejus, quae latendo differebatur, non negando auferebatur. Unicus itaque Filius Dei venturus ad homines, assumpturus hominem, et per id quod sumpsit futurus homo, moriturus, resurrecturus, ascensurus in coelum, sessurus ad dexteram Patris, et impleturus in gentibus quae promisit, et post impletionem promissorum suorum in gentibus etiam hoc impleturus ut veniat, et quod praerogavit exigat, discernat vasa irae a vasis misericordiae, reddat impiis quod minatus est, justis quod pollicitus est: hoc ergo totum prophetandum fuit, praenuntiandum fuit, venturum commendandum fuit; ut non subito veniens horreretur, sed creditum exspectaretur. Ex his promissionibus est psalmus iste, Dominum et salvatorem nostrum Jesum Christum certe aperteque prophetans; ut omnino dubitare non possimus Christum annuntiari psalmo hoc: quandoquidem christiani sumus, et Evangelio jam credimus. Nam cum ipse Dominus noster et salvator Jesus Christus quaereret a Judaeis, cujus filium dicerent esse Christum, et respondissent, «David;» ille continuo retulit respondentibus, et ait: «Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo in spiritu,» inquit, «vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est» 4Matth. XXII, 42-45 ? Ab hoc versu psalmus iste incipit.

Notes

  1. 3. I Cor. II, 8
  2. 4. Matth. XXII, 42-45