TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Ne avertas faciem tuam a me.» Avertisti a superbo. Etenim aliquando abundabam, et in abundantia mea elatus eram: «Ego» enim «dixi» aliquando «in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Dixi, Non movebor, in abundantia mea,» ignorans justitiam tuam, et constituens meam; sed tu, «Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Dixi in abundantia mea, Non movebor;» verum autem a te mihi erat quidquid abundabam. Et ut hoc probares a te mihi fuisse, «avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus» 58Psal. XXIX, 7, 8 . Post hanc conturbationem in qua factus sum, quia avertisti faciem tuam; post taedium spiritus mei, post conturbatum cor meum in me, ex eo quod avertisti faciem tuam; jam factus sum sicut terra sine aqua tibi: «Ne avertas faciem tuam.» Avertisti a superbo, redde humili. «Ne avertas faciem tuam a me;» quia si averteris; «similis ero descendentibus in lacum.» Quid est, «descendentibus in lacum? Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnet» 59Prov. XVIII, 3 . Illi descendunt in lacum, qui etiam confessionem perdunt: contra quod dicitur, «Ne coarctet super me puteus os suum» 60Psal. LXVIII, 16 . Hanc profunditatem lacum appellat plerumque Scriptura, in quam profunditatem cum venerit peccator, contemnit. Quid est, «contemnit?» Jam nec ullam providentiam deputat; aut si deputat, ad eam se pertinere non putat. Proponit sibi peccandi licentiam, sine spe veniae habenis iniquitatis effusis. Non dicit, Revertar ad Deum, ut revertatur ad me; nec audit, «Convertimini ad me, et revertar ad vos» 61Malach. III, 7 : quoniam veniens in profundum malorum contemnit. «A mortuo» enim, inquit, «tanquam si non sit, perit confessio» 62Eccli. XVII, 26 . «Ne» ergo «avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.»

Notes

  1. 58. Psal. XXIX, 7, 8
  2. 59. Prov. XVIII, 3
  3. 60. Psal. LXVIII, 16
  4. 61. Malach. III, 7
  5. 62. Eccli. XVII, 26