Meminit Charitas vestra de psalmo quem modo cantavimus, in hodiernum diem nos distulisse sermonem. Ipse enim erat, et die dominico lectus est, et tractandus ipse susceptus. Sed quia evangelica lectione tunc permoti, prae magnitudine timoris nostri et vestrae utilitatis immorati sumus in eo quod nobis Dominus diem novissimum commendavit, cautosque nos et vigilantes exspectare voluit adventum suum; terrens etiam exemplo, ne damnet judicio; sic futurum dicens adventum filii hominis, sicut in diebus Noe: manducabant et bibebant, emebant, vendebant, nubebant, uxores ducebant, donec introiret Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes 1Matth. XXIV . Solliciti ergo et magno timore concussi (quis enim si credit, non timeat?), in eo sumus, quantum potuimus, immorati, ut de vestris moribus vitaque vestra et omnium nostrum sermo produceretur, quo possimus illum diem non solum securi exspectare, sed etiam desiderare. Si enim amamus Christum, utique adventum ejus desiderare debemus. Perversum enim est, et nescio utrum verum, quem diligis timere ne veniat; orare, «Adveniat regnum tuum» 2Id. VI, 10 ; et timere ne exaudiaris. Unde autem timor? quia judex venturus est? Numquid injustus? numquid malevolus? numquid invidus? numquid postremo ab altero exspectans nosse causam tuam; ne forte ille quem instruxisti, vel praevaricatione te decipiat, vel minori facundia et facultate deficiens, innocentiae tuae bonum verbis demonstrare non possit? Nihil horum. Quis ergo venturus est? quare non gaudes? Quis venturus est judicare te, nisi qui venit judicari propter te? Non timeas accusatorem, de quo ipse dixit: «Princeps hujus mundi missus est foras» 3Joan. XII, 31 . Non timeas malum advocatum; ille enim tibi modo advocatus est, qui tunc judex futurus est. Ille erit, et tu, et causa tua; sermo causae tuae, testimonium conscientiae tuae. Quisquis ergo futurum judicem times, praesentem conscientiam tuam modo corrige. Parumne tibi est quod praeterita non requiret? Sine reliquo spatio temporis tunc judicabit: sed cum quanto spatio temporis modo praecipit? Tunc jam corrigi non licebit: modo quis prohibet? Hoc cum vehementer commendaremus dominico die, quia revera, quia prope hoc solum dicendum est; non parum temporis effluxit, et coacti sumus hunc psalmum susceptum ad tractandum, in hunc diem differre. Modo ipse praesto est; intendamus in eum, imo in Deum qui hos sermones per misericordiam suam in Spiritu suo dispensare dignatus est, ita ut ipse novit expedire infirmitatibus nostris. Quis enim aeger consilium medico dare audet?