TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 5.] Dixerunt, Venite, et disperdamus eos de gente.» Singularem numerum posuit pro plurali; sicut dicitur, Cujus est hoc pecus, etiamsi de grege interrogetur, et intelliguntur pecora: denique alii codices, «de gentibus,» habent; ubi magis interpretes intellectum quam verbum secuti sunt. «Venite, et disperdamus eos de gente.» Ipse est ille sonus quo sonuerunt magis quam locuti sunt, quoniam inaniter inania strepuerunt. «Et non memoretur nominis Israel ultra.» Hoc alii planius dixerunt, «Et non sit memoria nominis Israel adhuc.» Quia «memoretur nominis,» in latina lingua inusitata locutio est; potius enim dici solet, memoretur nomen: sed eadem ipsa sententia est; nam qui dixit, «memoretur nominis,» graecam transtulit locutionem. «Israel» autem hic debet intelligi utique semen Abrahae, cui dicit Apostolus, «Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes» 12Galat. III, 29 : non Israel secundum carnem, de quo dicit, «Videte Israel secundum carnem» 13I Cor. X, 18 .

Notes

  1. 12. Galat. III, 29
  2. 13. I Cor. X, 18