[vers. 3.] Quanta autem fiducia debeat esse in eo qui ista dicit, audite: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Castra munita sunt, sed quid munitius Deo? Si exsurgat in me bellum. Quid mihi facit bellum? Potest mihi auferre spem meam? potest mihi auferre quod dat Omnipotens? Sicut non vincitur qui dat, sic non aufertur quod dat. Si auferri potest datum, vincitur dator. Ergo nec ipsa quae temporaliter accipimus, auferre nobis quisquam potest, fratres mei, nisi solus ille qui dedit. Spiritualia quae donat, non auferet, nisi tu dimiseris: carnalia vero et temporalia ipse aufert; quia et quisquis alius aufert, ipso donante potestatem, aufert. Novimus hoc, et legimus in libro Job, quia nec ille qui videtur quasi maximam habere potestatem ad tempus diabolus, potest aliquid nisi permissus 9Job I. Accepit potestatem in infima, et amisit maxima et summa. Et non est ista potestas irati, sed poena damnati. Nec ipse ergo potest habere aliquam potestatem, nisi permissus. Et in illo libro habes quem commemoravi, et in Evangelio Dominus dicit: Hac nocte postulavit satanas, ut vos cribraret sicut triticum, et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua 10Luc. XXII, 31 . Permittitur autem aut ad poenam nostram, aut ad probationem. Ergo quia nobis nemo potest auferre quod dat Deus, non timeamus nisi Deum: quidquid aliud fremuerit, quidquid aliud superbierit adversus nos, non timeat cor nostrum.