TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et in annuntiando et in audiendo verbo veritatis, labor est. Quem laborem, fratres, aequo animo toleramus, si sententiae dominicae et conditionis nostrae meminerimus. Ab ipso enim nostri generis exordio audivit homo, non ab homine fallace, nec a diabolo seductore, sed ab ipsa veritate ex ore Dei, In sudore vultus tui edes panem tuum 36Genes. III, 19 . Proinde si panis noster est verbum Dei, sudemus in audiendo, ne moriamur in jejunando. Psalmi hujus primarum partium pauci versus Vigiliarium nuper actarum solemnitate tractati sunt: quod restat audiamus.

Notes

  1. 36. Genes. III, 19