Et eruit, inquit, animam meam de medio catulorum leonum. Quare dicis, Et eruit animam meam? Quid enim passus eras, ut erueretur anima tua? Dormivi conturbatus. Expressit Christus mortem suam. Certe de illo David legimus quod fugerit in speluncam, non tamen quia dormivit in spelunca. Alius David est in spelunca, alius David est qui dicit, Dormivi conturbatus. Videmus perturbationem ipsius; non illo turbato, sed illis turbantibus. Turbatum se enim dixit, secundum opinionem frementium, non secundum cedentis conscientiam. Putaverunt se illi turbasse, putaverunt vicisse: ille autem dormivit conturbatus. Tam placatus erat iste turbatus, ut quando vellet, dormiret. Nemo dormit turbatus: omnes qui perturbantur, aut a somno excitantur, aut in somnum vergi non permittuntur. Ille autem turbatus est, et dormivit. Magna humilitas perturbati, magna potestas dormientis. De qua potestate veniebat quod dormivit? De qua ipse dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ego eam pono, et iterum sumo eam 28Joan. X, 18 . Turbaverunt illi, et dormivit ipse. Cujus typum gerebat Adam, quando immisit ei Deus soporem, ut de latere illi conjugem faceret 29Gen. II, 21. Num enim non poterat uxorem facere primo homini etiam de latere vigilantis? aut propterea voluit eum dormire, ne sentiret cum sibi costa detraheretur? Postremo, quis ita dormit, ut osse sibi convulso non expergiscatur? Qui potuit sine dolore auferre costam dormienti, potuit et vigilanti. Sed quare voluit dormienti facere? Quia dormienti Christo in cruce facta est conjux de latere. Percussum est enim latus pendentis de lancea 30Joan. XIX, 34, et profluxerunt Ecclesiae Sacramenta. Dormivi, inquit, conturbatus. Et in alio psalmo manifestat hoc, ubi ait: Ego dormivi, et somnum cepi. Ibi expressit potestatem suam. Poterat et illic dicere, Dormivi, sicut dixit hic. Quid est autem, Ego dormivi? Id est, quia volui, dormivi. Non illi me in somnum nolentem compulerunt; sed mea voluntate ego dormivi, secundum illud: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Propterea ibi sequitur et dicit: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me 31Psal. III, 6 .