TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nam ecce discutio te cum filiis tuis: servas transiturus transituris, imo vero transiens transeuntibus. Nam transiturum te sic dixi, quasi nunc maneas. Ipsum hodie: ex quo loqui coepimus usque ad hoc momentum, sentis quia senuimus. Neque enim cernis et incrementa capillorum tuorum; et nunc cum stas, cum hic es, cum agis aliquid, cum loqueris, in te crescunt capilli tui: neque enim repente creverunt, ut tonsorem quaereres. Agitur ergo aetas transvolans, et in intelligentibus, et non sentientibus, et in aliud male occupatis. Transis tu, et servas transeunti filio tuo. Primo hoc a te quaero, Scis eum possessurum cui servas? aut si nondum natus est, scis nasciturum? Servas filiis, incertum est an futuris, an possessuris: nec reponis thesaurum ubi reponendus est. Non enim Dominus tuus servo suo tale consilium daret, ut peculium suum perderet. Peculiosus servus es cujusdam magni patris familias. Quod amas et quod habes ipse tibi dedit, et non vult ut perdas quod tibi dedit, qui et seipsum tibi dabit. Sed nec hoc, inquam, quod tibi ad tempus dedit, vult ut perdas. Multum est, exuberat, supergreditur vires necessitatis tuae, jam certe superfluum deputatur: nec hoc volo ut perdas, ait Dominus tuus. Et quid facio? Migra, ubi posuisti non est tutus locus. Certe servire vis avaritiae: vide ne forte et ipsi avaritiae congruat consilium meum. Habere enim vis quod habes, et non perdere: ostendo tibi locum ubi ponas. Ne thesaurizes in terra, nesciens cui congreges ea, et postea quemadmodum consumpturus sit qui possidebit, qui tenebit. Forte enim possessus possidebit, et quod a te habebit non tenebit. Forte cum ei servas, antequam ille veniat tu perdes. Sollicitudini tuae consilium do: Thesaurizate vobis thesaurum in coelo 43Matth. VI, 20 . Hic in terra si velles servare divitias, quaereres horreum: forte non crederes domui tuae propter domesticos tuos: commendares ad vicum argentarium: difficilis est enim ibi casus, fur non facile accedit, bene omnia servantur. Quare ista cogitas, nisi quia non habes melius ubi serves? Quid si dabo melius? Dicam tibi, Noli commendare huic minus idoneo, sed est quidam idoneus, illi commenda: habet magna horrea, ubi perire non possint divitiae; magnus super omnes divites dives est. Jam forte dicturus es, Et quando audeo tali commendare? Quid si ipse te hortatur? Agnosce illum, non solum pater familias est, sed et Dominus tuus est. Nolo, inquit, serve meus, perdas peculium tuum, agnosce ubi ponas: quare ibi ponis ubi possis amittere; ubi etsi non amittas, ibi permanere perpetuo tu non potes? Est alius locus, quo te transferam. Praecedat te quod habes; noli timere ne perdas; dator ego eram, custos ego ero. Dicit tibi hoc Dominus tuus: fidem tuam interroga, vide si velis illi credere. Dicturus es, Perditum habeo quod non video, hic illud volo videre. Dum vis hic videre, nec hic videbis, et ibi nihil habebis. Nescio quos thesauros habes absconditos in terra; cum procedis, non eos tecum portas. Venisti ad audiendum sermonem, ad colligendas interiores divitias, cogitas de exterioribus: numquid eas huc tecum adduxisti? Ecce nec nunc eas vides. Credis te habere in domo, quod scis te posuisse: numquid scis te non perdidisse? Quam multi redierunt ad domos suas, et quod posuerant non invenerunt. Hinc fortasse expaverunt corda cupidorum; et quoniam dixi multos saepe ad domum suam rediisse, et quod posuerant non invenisse, dixit quisque in corde suo: Absit, Episcope; bonum opta, ora pro nobis; absit ut contingat, absit ut ita fiat; credo in Deum, quoniam quod posui salvum invenio. Credis in Deum, et non credis ipsi Deo? Credo in Christum, quia salvum erit quod posui, nemo accedet, nemo auferet. Securus vis esse credendo in Christum, ut nihil perdas de domo tua: securus eris potius credendo Christo, ut ibi ponas, ubi consilium dedit. An securus es de servo tuo, et sollicitus es de Domino tuo? securus es de domo tua, et sollicitus de coelo? Sed ego, inquis, quomodo pono in coelo? Dedi tibi consilium: ubi dico, pone: quomodo perveniat ad coelum, nolo scias. Pone in manibus pauperum, da egentibus: quid ad te quomodo perveniat? Non perducam quod ego accipio? An oblitus es, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 44Matth. XXV, 40 ? Si haberet quispiam amicus tuus quosdam lacus vel cisternas, et quaeque receptacula fabricarum ad servandum aliquem liquorem vel vini vel olei, quaereres ubi absconderes vel servares fructus tuos, et diceret tibi, Ego tibi servo: haberetque ad illa receptacula occultos canales quosdam transitusque, ut per hos clanculo iret quod palam funderetur: et diceret tibi, Quod habes, hic funde: videres autem tu non esse illum locum ubi ponere cogitabas, et timeres fundere: ille qui sciret machinamenta quaedam occulta locorum suorum, non tibi diceret, Funde securus, hinc illuc pervenit; non vides qua, sed crede mihi, qui fabricavi? Fabricavit enim per quem facta sunt omnia, mansiones omnibus nobis: illuc vult praecedere quod habemus, ne hoc in terra perdamus. Cum autem servaveris in terra, dic mihi cui congregabis ea? Filios habes: unum plus numera, et da aliquid et Christo. Thesaurizat, et non cognoscit cui congregabit ea: vane conturbatur.

Notes

  1. 43. Matth. VI, 20
  2. 44. Matth. XXV, 40