TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Lex Domini immaculata convertens animas. Lex ergo Domini ipse est, qui venit legem implere, non solvere 5Matth. V, 17: et immaculata lex, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus 6II Petr. II, 22; non premens animas servitutis jugo, sed ad se imitandum libertate convertens. Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis: Testimonium Domini fidele, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare 7Matth. XI, 27: quae abscondita sunt a sapientibus, et revelata parvulis; quoniam Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 8Jacobi IV, 6.

Notes

  1. 5. Matth. V, 17
  2. 6. II Petr. II, 22
  3. 7. Matth. XI, 27
  4. 8. Jacobi IV, 6