TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Psalmi hujus titulus est: Intellectus Asaph. Asaph latine Congregatio, graece Synagoga dicitur. Videamus quid intellexerit ista synagoga. Nos autem intelligamus primitus synagogam; exinde intelligemus quid intellexerit synagoga. Omnis congregatio generali nomine synagoga appellatur: et pecorum et hominum potest dici congregatio; non autem hic pecorum congregatio est, quando audivimus intellectum. Nam homo cum in se neglexerit intellectum in honore positus, quid de illo dictum est audi: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis 1Psal. XLVIII, 13 . Quia ergo non est pecorum congregatio, nec diu disserendum est, nec diligentius commendandum; sed quia hominum est, quorum hominum sit hoc debemus intelligere. Non utique eorum hominum est, qui in honore positi non intelligentes, comparati sunt jumentis insensatis, et similes facti sunt eis; sed eorum qui intelligunt. Praescribit enim hoc titulus Psalmi, dicens: Intellectus Asaph. Intelligens ergo quaedam congregatio est, cujus vocem audituri sumus. Sed quoniam proprie Synagoga dicta est congregatio populi Israel, ita ut ubicumque audierimus Synagogam, non jam soleamus intelligere nisi populum Judaeorum; videamus ne forte ipsius vox sit in isto psalmo. Sed qualium Judaeorum, et qualis populi Israel? Non enim paleae, sed forte frumenti 2Matth. III, 12; non ramorum fractorum 3Rom. XI, 17, sed forte confirmatorum. Non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae; sed in Isaac, inquit, vocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine 4Id. IX, 6-8 . Sunt ergo quidam Israelitae, ex quibus erat ille de quo dictum est: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est 5Joan. I, 47 . Non secundum hoc dico, quod et nos Israelitae sumus, quia et nos semen Abrahae sumus; Gentibus quippe loquebatur Apostolus, cum diceret: Ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes 6Gal. III, 29 . Secundum hoc ergo omnes Israelitae, qui sequimur vestigia fidei patris nostri Abrahae. Sed illo modo hic intelligamus Israelitarum vocem, quomodo dixit Apostolus: Nam et ego Israelita sum ex semine Abrahae, de tribu Benjamin 7Rom. XI, 1 . Hic ergo intelligamus quod Prophetae dixerunt: Reliquiae salvae fient 8Id. IX, 27 . Reliquiarum itaque salvatarum audiamus hic vocem; ut loquatur Synagoga, quae acceperat Vetus Testamentum, et intenta erat in promissa carnalia; et ex hoc factum est ut nutarent ei pedes. Nam et in alio quodam psalmo, ubi etiam titulus habet Asaph, quid dicitur? Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem pene moti sunt pedes. Et quasi diceremus: Unde tibi moti sunt pedes? Paulo minus, inquit, effusi sunt gressus mei, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Cum enim secundum promissa Dei ad Vetus Testamentum pertinentia exspectaret felicitatem terrenam, animadvertit eam abundare apud impios; in his rebus quas exspectabat a Deo, pollere illos qui non colerent Deum; et tanquam sine causa Deo servisset, nutaverunt pedes ejus. Ibi enim dicit: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid in vano justificavi cor meum 9Psal. LXXII, 1, 2, 3, 12, 13 ? Videte quemadmodum paulo minus effusi sunt gressus ejus, ut jam dicat sibi anima: Quae utilitas, quia servio Deo? Ecce ille non servit, et felix est; ego servio, et laboro. Postremo puta quia ego felix sum; quando et ille felix est qui non servit, quare me putem ideo felicem esse quia servio? Ille autem psalmus cujus testimonium produxi, praecedit istum quem nunc in manibus habemus.

Notes

  1. 1. Psal. XLVIII, 13
  2. 2. Matth. III, 12
  3. 3. Rom. XI, 17
  4. 4. Id. IX, 6-8
  5. 5. Joan. I, 47
  6. 6. Gal. III, 29
  7. 7. Rom. XI, 1
  8. 8. Id. IX, 27
  9. 9. Psal. LXXII, 1, 2, 3, 12, 13