Fidem ergo vestram interrogo, charissimi: quoniam filii estis Ecclesiae, et in Ecclesia profecistis, et in Ecclesia proficietis qui nondum profecistis, et in Ecclesia proficiendi estis qui jam profecistis , interrogo vos quid soletis intelligere quod dictum est in Evangelio, «Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua» 22Matth. VI, 3 . Hoc enim intellecto invenietis quae sit dextera, et quae sit sinistra: simul intelligetis et utramque partem Deum fecisse, et dexteram et sinistram; et tamen non debet scire sinistra quid faciat dextera. Sinistra nostra dicitur, quidquid temporaliter habemus: dextera nostra dicitur, quidquid nobis aeternum et incommutabile Dominus pollicetur. Si autem ille qui dabit aeternam vitam, ipse et de istis temporalibus consolatur praesentem vitam, ipse fecit dexteram et sinistram. Dicit de quibusdam psalmus apud David: «Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.» Invenit ergo quosdam quos reprehendit, qui dexteram veram pro sinistra habebant, et veram sinistram dexteram sibi fecerant: qui sint isti exponit consequenter. Omnis homo qui felicitatem non putat esse hominis, nisi solum in istis temporalibus facultatibus et deliciis, et affluentia et copia mundi hujus, iste est stultus atque perversus, qui sinistram sibi facit dexteram: tales illi erant de quibus dicit psalmus; non quia a Deo non acceperant etiam quae temporaliter possidebant, sed quia ipsam solam putabant esse beatam vitam, et nihil aliud requirebant. Audite enim quid de illis consequenter dicit: «Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.» Et sequitur: «Quorum filii eorum velut novellae constabilitae; filiae eorum ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus; neque clamor in plateis eorum.» Magnam felicitatem quorumdam descripsit. Posset tamen istam felicitatem et aliquis justus habere, sicut habuit Job: sed Job pro sinistra illam habebat, non pro dextera; nam dexteram non habebat nisi apud Deum perpetuam et sempiternam felicitatem. Ideo concessa est percutienda sinistra, et suffecit ei dextera. Quomodo percussa est sinistra? Tentationibus diaboli. Abstulit subito diabolus; permissus quidem a Deo, ut justus probaretur, impius puniretur; abstulit omnia: sed Job qui noverat sinistram sinistram esse, et dexteram nonnisi dexteram, quomodo se tenuit ad dexteram? Exsultavit in Domino, consolatus est damna, quia non est passus damnum de interioribus divitiis; Deo plenum cor habebat. «Dominus,» inquit, «dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum» 23Job I . Haec erat dextera ipsius, ipse Dominus, ipsa vita aeterna, illa lucis possessio, fons vitae, lumen in lumine. «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae:» ipsa erat dextera. Sinistra vero erat pro adjutorio consolationis, non ad firmamentum felicitatis. Nam felicitas ejus vera atque germana Deus erat. Isti autem de quibus dicit David quia «os» eorum «locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis;» non hinc eos reprehendit, quia his omnibus abundabant, sed quia «os» eorum «locutum est vanitatem.» Quid enim sequitur? Cum enumerasset copias eorum, ait: «Beatum dixerunt populum cui haec sunt.» Haec est vanitas quam locutum est os eorum, quod «beatum dixerunt populum cui haec sunt.» Tu quid dicis, qui nosti quid est sinistra, et quid est dextera? Sequitur et dicit: «Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius» 24Psal. CXLIII, 11-15 .