Nemo sibi ergo blandiatur, quia quasi ad torcular pertinet: bonum est illi, si ad oleum in torculari pertineat. Non sibi polliceatur unusquisque habens facta nefaria, quae regnum Dei non possidebunt, et dicat sibi: Quoniam habeo signum Christi et Sacramenta Christi, non delebor in aeternum; et si purgor, per ignem salvus ero. Nam quid est quod ait Apostolus de his qui habent fundamentum? «Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.» Quid est, inquiunt, quod sequitur? «Unusquisque autem super fundamentum videat quid superaedificat. Alius enim superaedificat aurum, argentum, lapides pretiosos; alius ligna, fenum, stipulam: uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit; dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur. Si cujus opus permanserit quod superaedificavit, mercedem accipiet:» hoc est, quia super fundamentum justa opera aedificavit; «aurum, argentum, lapides pretiosos.» Si autem peccata; «lignum, fenum, stipulam:» tamen propter fundamentum «ipse salvus erit; sic tamen tanquam per ignem» 47I Cor. III, 10-15 . Fratres, nimis timidus esse volo: melius est enim non vobis dare securitatem malam. Non dabo quod non accipio, timens terreo: securos vos facerem, si securus fierem; ego ignem aeternum timeo. «Et erit tempus eorum in aeternum,» non accipio nisi ignem aeternum; de quo alio loco Scriptura dicit: «Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur» 48Isai. LXVI, 24 . Sed de impiis dixit, ait aliquis, non de me; qui quamvis peccator sim, quamvis adulter, quamvis fraudator, quamvis raptor, quamvis perjurus; habeo tamen in fundamento Christum, christianus sum, baptizatus sum: ego per ignem purgor, et propter fundamentum non pereo. Dic mihi iterum, Quid es? Christianus, inquis. Interim transi. Quid aliud? Raptor, adulter, et caetera de quibus Apostolus dicit: «Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt» 49Galat. V, 21 . Certe ergo a talibus non correctus, de talibus commissis poenitentiam non agens, regnum coelorum speras? Non opinor; «quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.» Et ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu nescio quid tibi pollicens, secundum duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Attende ergo ipsum judicem venientem. Bene; Deo gratias: non tacuit sententiam definitivam, non misit foras reos et duxit velum. Ante voluit praenuntiare quod disposuit facere. Nempe «congregabuntur ante eum omnes gentes.» Quid de illis faciet? «Separabit eos; et alios ponet ad dexteram, alios ad sinistram.» Numquid medius locus servatus est? Quid dextris dicturus est? «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum.» Quid sinistris? «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus» 50Matth. XXV, 32, 33, 34, 41 . Si non times mitti quo, vide cum quo. Si ergo opera illa omnia regnum Dei non possidebunt; imo non opera, sed qui talia agunt; nam opera talia in igne non erunt: non enim illo igne ardentes furaturi sunt et adulteraturi; sed «qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt:» non ergo erunt a dextris cum illis quibus dicetur, «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum;» quia «qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.» Si ergo a dextris non erunt, non restat nisi ut sint a sinistris: sinistris quid dicet? «Ite in ignem aeternum:» quia «erit tempus eorum in aeternum.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 47. I Cor. III, 10-15
- 48. Isai. LXVI, 24
- 49. Galat. V, 21
- 50. Matth. XXV, 32, 33, 34, 41