TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 11.] Misericordia et veritas occurrerunt sibi.» Veritas in terra nostra ex persona Judaeorum, misericordia in terra Gentium. Veritas enim ubi? Ubi erant eloquia Dei. Misericordia ubi? In illis qui dimiserant Deum suum, et converterant se ad daemonia. Numquid et ipsos despexit? Quomodo si diceret: Voca et istos longe fugitivos, qui multum a me recesserunt; voca, inveniant me quaerentem se, quia ipsi nolebant quaerere me. Ergo, «Misericordia et veritas occurrerunt sibi; justitia et pax osculatae sunt se.» Fac justitiam, et habebis pacem; ut osculentur se justitia et pax. Si enim non amaveris justitiam, pacem non habebis: amant enim se duo ista, justitia et pax, et osculantur se; ut qui fecerit justitiam, inveniat pacem osculantem justitiam. Duae amicae sunt; tu forte unam vis, et alteram non facis: nemo est enim qui non vult pacem; sed non omnes volunt operari justitiam. Interroga omnes homines: Vis pacem? Uno ore tibi respondet totum genus humanum: Opto, cupio, volo, amo. Ama et justitiam; quia duae amicae sunt justitia et pax; ipsae se osculantur: si amicam pacis non amaveris, non te amabit ipsa pax, nec veniet ad te. Quid enim magnum est desiderare pacem? Quivis malus desiderat pacem. Bona enim res est pax. Sed fac justitiam; quia justitia et pax se osculantur, non litigant. Tu quare litigas cum justitia? Ecce justitia dicit tibi, Ne fureris; et non audis: Ne adulteres; non vis audire: Non facias alteri quod tu pati non vis, non dicas alteri quod et tibi dici non vis. Inimicus es amicae meae, dicit tibi pax; quid me quaeris? Amica sum justitiae, quemcumque invenero inimicum amicae meae, non ad illum accedo. Vis ergo venire ad pacem? Fac justitiam. Ideo alius psalmus dicit tibi: «Declina a malo, et fac bonum» (hoc est amare justitiam); et cum jam declinaveris a malo, et feceris bonum, «quaere pacem, et persequere eam» 28Psal. XXXIII, 15 . Jam enim non diu illam quaeres, quia et ipsa occurret tibi, ut osculetur justitiam.

Notes

  1. 28. Psal. XXXIII, 15