Quae sunt alligamenta contritionum? Sicut medici alligant fracturas. Aliquando enim; intelligat et hoc Charitas vestra, et notum est eis qui animadverterunt, vel a medicis audierunt: aliquando prave et distorte firmata, ut corrigant medici, frangunt, et faciunt vulnus novum, quia mala erat sanitas prava. Sic ergo «rectae sunt,» inquit Scriptura, «viae Domini; sed pravicordius in illis scandalizabitur» (Oseae XIV, 10) . Quid est, «pravicordius?» Torticordius, tortum cor habens. Putat torta esse omnia quae dicuntur a Deo, putat prava esse omnia quae fecit Deus, et displicent illi omnia judicia Dei, maximeque in quibus ipse corripitur; et sedet, et disputat quam male faciat Deus, quia non pro ejus voluntate facit. Distortum cor, parum est quod non se corrigit ad Deum; et Deum vult distorquere ad se. Quid ergo dicit Deus desuper? Tortus es, aequus sum. Si tu rectus esses, sentires aequitatem meam. Quemadmodum si in pavimento aequali poneres distortum lignum, non collocaretur, undique nutaret, undique agitaretur; quod non loci inaequalitas, sed distortio ligni facit: sicut ait Scriptura, «Quam bonus Israel Deus rectis corde» 15Psal. LXXII, 1 ! Quid ergo? tortum cor quomodo dirigitur? Et tortum est, et durum: jam ergo tortum et durum frangatur, conteratur, ut dirigatur. Tu dirigere cor tuum non potes: tu frange, ille dirigat. Quomodo tu frangis? quomodo tu conteris? Confitendo, puniendo peccata tua. Quid aliud significat pectorum tunsio? Nisi forte putamus ossa nostra aliquid peccasse, cum caedimus pectus. Sed significamus nos cor conterere, ut a Domino dirigatur.